- AMPIUS FLAVIANUS
- AMPIUS FLAVIANUSpraenomine Titus, consularis legatus Pannoniae, dives senex in parribus Vespasiani. Taeit. Hist. l. 2. c. 86. a Cornelio Fusco inductus, non quia industriâ eius egebat; sed ut consulare nomen. surgentibus tum maxime partibus, honestâ specie praetenderetur. Seditioni militum obiectus nullô erimine: sed iam pridem invisus, turbine quôdam ad exitium poscebarur: propinquum Vitellii, proditorem Othonis, interceptoremDonativi clamitabant. Nec defensioni locus, quamquam supplices manus tenderet, humi plerumque stratus, lacerâ veste pectus atque ora singultu quatiens. Quem vix iniectis catenis periculo subtraxit Antonius, Ibid c. 13. Fulvius tamen Ursinus coniunctim legit Tampuis Flaviamts, additque Tampiam familiam ex denariis et antiquis titulis notam: cui libenter adsensum praebemus. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.